- POLITICI Versus
- POLITICI Versuspeculiare carminis genus, quod in recentiorum Graecorum libris frequenter occurrit. Abludunt autem non multum versus hi ab eo versuum genere, quos Dithyrambicos dixêre Veteres: Ut enim ii nullum numerorum, nullam carminum recurrentium certam legem habebant, quod docet Aristoteles, sed numeris lege solutis ferebantur, ur ait Horatius: Ita et Politic minime ad exactam metri formam conscriptisunt. Syilabarum enim certô numerô, qui vix ultra quindecim excurrit, crebrisque metaphoris, ὀνομάτων διπλώςεςι, et ςυνθέτοις ὀνόμαςι, constant: quae omnia Dithyrambicis adscribunt Auctores, vide Demetrium Phaleraeum seu Dionys. Halicarnass. l. περὶ ἑρμηνείας p. 39. 44. et Iul. C. Scaligerum, in lib. Poetic. nisi potius dicamus eos similes esse veterib. Sibyllinis, quos longos fuisse asseverant Cicero ac Varro. Versus Politicos Heroicis adscribit Scholiastes Hephaestionis, p. 91. quô locô septem genera carminum Heroicorum recenset, in quibus Politicum postremum, sic ei definitur, Πολιτικὸν δὲ τὸ ἄνευ πάθους ἢ τρόπου πεπονημένον, veluti inquit, ἵππους τε ζανθὰς ἑκατὸν καὶ πεντήκοντα; Moxque addit, λογοειδῆ fuisse appellatum, quod videl. solutae orationis speciem magis, quam strictae prae se ferat, quod et alibi innuit his verbis, λογοειδὴς δέ ἐςτιν ὁ πεζότερος τῇ ςυνθέςει, quomodo versum pedestrem dixit Fortunatus Pictaviensis Episcopus, l. 5. c. 4. aut quomodo Commodianum scripsisse, ait Gennadius de Scriptoribus Eccles. quasiversu. Unde constat, πολιτικοῦ vocem pro soluta oratione, praecipue apud Graecos medii aevi Grammaticos, in telligendam, ut apud Phrynichum, in brevi illa, quam conscripsit, Α᾿ττικῶν ὀνομάτων ςυλλογῇ, in qua duobus locis ποιητικὸν πόλιτικῷ opponit: Ait enim, ἐρεύγεςθαι, ποιητὴς, ἀλλ᾿ ὁ πολιτικὸς ἐρυγ`γάνειν λεγέτω, Poeta ἐρεύγεςθαι, Politicus ἐρυγγάνειν dicat. Et alibi, μεςονύκτιον, ποιητικὸν, οὐ πολιτικὸν, Poeticum est μεςονύκτιον, non politicum. Eiusmodi est Λεζικὸν τοῦ πολιτικοῦ λόγου, quod laudat Photius in Biblioth. cod. 148. quodque subsequitur aliud, Ποιητικὰς λέζεις continens. Cur autem pedestris oratio, πολιτικῆς nomen fuerit adepta, non adeo clarum est. Episcopus Monspel. ad Psellum tales versus sic dictos vult, quasi politos; uti forte politos sermones dixit Victor Uticensis de Persecut. Wandalor. l. 3. p. 42. Alii πολιτικὴν orationem eô sensu accipiendam volunt, quô apud Rhetores sumpta legitur: e quibus Hermogenes tradit, Orator. l. 2. alios Πολιτικοὺς, alios Σοφιςτὰς dictos, ac utrosque phrasi fuisse usos diversâ: Φράςιν quippe πολιτικὴν eam dici, quae seclusa erat ab ornatissimo illo dicendi modo, quem Σοφιςτικὸν vocabant: Sophistae namque εν τοῖς ὀνόμαςιν ἐςοφίζοντο, οὐκ εν τοῖς νοήμαςιν, inquit Xenophon. Unde si quae in eorum sermone δεινότης, erat solum apparens, non revera talis. Sed et Politici eiusmodi versus fortenuncupantur, quasi civiles ac populares, quorum nempe in colloquiis familiaribus vulgo usus erat. Sic enim πολιτικὸν interpretatur Cicero, de Finibus, l. 5. ac longe popularior est oratio pedestris ac soluta, vel saltem pedestri proxima, quam stricta. Unde Veteres Comicos, dum quottidianum sermonem voluerunt imitari, consulto a rigida prosodiae lege recessisse, observat Terentianus Maurus:Sed qui pedestres fabulas soccô premunt,Ut, quae loquuntur, sumpta de via putes,Vitiant iambon tractibus spondaicis,Et in secundo et ceteris aeque locis:Fidemque fictis dum procurant fabulis,In metro peccant, arte, non inscitiâ,Ne sint sonora verba consuetudinis,Paulumque rursus a solutis differant.Quibus consentanea scribunt Hephaestion, Cicero, Priscianus, Ruffinus, de Metris l. 1. Et sane hocce Comicorum scribendi genus potissimum inventum fuit, quod ad mores informandos aptius magisque idoneum inveniretur: hinc ἠθικὸς λόγος λόγος Graecis, Latine morata oratio; in quo Terentius, et in sermonibus Plautus excelluit, teste Varrone apud Nonium. In utroque autem scribendi genere, Terentii nim. Plautique, non qualiacumque, sed grandia, pulchra et elaborata verba, observare est, quod de ethica dictione Didonius, l. 8. Epist. 11. quae quidem omnia etiam Politicis versibus conveniunt. Grandibus enim et compositis ferme semper farciuntur, ut sunt, quibus Historiam suam contexuit Constantinus Manasses: at que hi quidem, ut coeterorum eiusmodi Scriptorum, observante Martinô Crusiô, Turcogr. p. 193. quindenis syllabis constant, ex duobus iambicis dimetris versiculis, priore catalecticô, posteriore catalecticô Anacreonticô: in qibus potius tonorum (ut apte et leniter inter metiendum cadant) quam quantitatis syllabarum, ratio habetur. Istiusmodi complura Poemata servat Bibliotheca Regia Parisiensis, quorum indicem contexuit Phil. Labbeus, in Nov. Biblioth. p. 132. et seqq. ubi inter alia praecipue laudatur. Ioh. Tzetzis Liber de Versibus Politicis. Nec saltem Politicis, seq et rhythmicis versibus, Graecobarbarô idiomate, aliquot scripta exstant, ut Historia Apollonii Tyrii edita Venetiis; Βατραχομυομαχία Demetrii zeni in Turcogr. Crusii et eiusdem Alexander Macedo edit. Venetiis A. C. 1529. etc. Car. du Fresne Glossar. Leo Allatius de hoc Versuum genere ita disserit, Diatr. de Simeonum scriptis: Versus Politici ut plurimum Iambicis et Anacreonticis constant: ita tamen, ut nullâ quantitatis syllabarum, quod accuratissime Veteres observabant, ratio habeatur; tantum earum numerus, declmationesque accentuum attendantur. Quae ratio fingendorum carminum non nunc primum in ea natione, sed multa abhinc saecula, laboris forte pertaesâ ante et barbarie omnia occupante (adde quoque similium rerum ignor antiam) in usu fuisse comperitur, ut videmus in Photii Patriarchae, Christophori Primi a secretis, Constantini Anagnostae, Manuelis Imper. et aliorum Hemiiamôis, sive Anacreonticis, Pselli, Metaphrastae, Manassae, Philippi Solitarii, Manuelis Philae, Tzetzae iambis et politicis: quo tamen recentiores, et negligentiores in illis fuere. Et quemadmodum Anacreontici non omnes eôdein syllabarum ac pedum numerô concluduntur: ita et hi nunc pluribus, nunc paucioribus syllabis, ad eorum tamen normam, componuntur. In Iambicis aliter factum est; Nam Veteres ratione pedum longiorum ant contractiorum, nune syllabis, auctiores, nunc immminutiores, dictos versus fecerint licet, semper numerum observârunt: recentiores, syllabas tantum, easque duodecim, religiose servant. Quod item servatum est in Politicis, in quibus syllabas quindecim numquam excedunt: et si quae ultra videntur, eas per aphaeresin sive synaloephen decurtant et absumunt; quod magis in graecorum recenti vulgato sermone, ut et in Italorum, apud quos similes hiatus, ad numerum syllabarum retinendum. restringuntur, conspicitur. Politici ideo dicti, quod communes omnium sunt usuique eorum accommodati: sic quoque scoria et meretrices ——— non aliô additô, sed solummodô πελιτικῶν nomine innotescunt. Meri Trochaici sunt: quemadmodum enim illiseptem pedibus et syllabô constant: ita et hi: nisi quod Antiquorum similes versus, ratione pedum longiorum, quindecim syllabas aliquando excedunt, Politici numquam, ut de Iambicis dictum est. Et quemadmodum antiquorum duobus membris integrantur, mediique inciduntur, ita et hi, qui nuncupantur Politici, apud Eund. Vide quoque Scaligerum supra laudatum Poet. l. 2. c. 29. et supra in voce Bellematica organa, it. Ballistia, acinfra Rhythmus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.